monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 11, 29
Non ergo mihi modo necesse est prophetae verba exponere, sed meam coram vobis miseriam deflere. Unde peto ut vestra me oratio talem faciat qualis et mihi valeam et vobis prodesse. Potens est indigno mihi et infirmo ex vestra intercessione ista tribuere, qui ex sua pietate pro nobis dignatus est infirmari. Virtus enim Dei est atque sapientia , quae nostram infirmitatem sumpsit, ut ex sua nos firmitate roboraret, Iesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum. Amen.