monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 28

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 11, 28
Nihil ergo tam onerosum ordini sacerdotum video quam rigorem mentis compatiendo flectere, et cum personis supervenientibus animum mutare; et tamen hoc valde est necessarium. Nam quando ex praedicatione eius ad boni operis gratiam peccator reducitur, si ipse praedicator videtur ingratus? Unde per hunc quoque eumdem prophetam in extrema parte dicitur: Et cum sacerdotes intrinsecus ministrant, vestibus laneis non utantur . De quibus subditur: Cumque egredientur atrium exterius ad populum, exuent se vestimenta sua in quibus ministraverant, et reponent ea in gazophylacio sanctuarii . Grossiora quippe vestimenta sunt lanea. Sed cum sacerdos ad sanctum ministerium accedit, cum intus per compunctionem ingreditur, subtiliori intellectu necesse est quasi lineo vestimento vestiatur. Sed cum ad populum foras egreditur, oportet ut vestimenta in quibus intrinsecus ministraverat reponat, atque populo aliis vestibus indutus appareat, quia si in compunctionis suae rigore se teneat, si in eo quem orationis tempore habuit moerore perduret, exteriorum rerum verba suscipere non admittit. Et quid grex de necessariis faciat, si audire atque perpendere et hoc quod praesens tempus exigit, Pastor recusat? Grossiora ergo vestimenta sacerdos exiens ante populum induat, ut mentis suae habitum pro utilitate filiorum etiam ad terrena toleranda componat. Pensate, rogo, fratres charissimi, quantus speculatori labor sit et ad sublimia cor tendere, et hoc repente ad ima revocare, et in sublimitate cognitionis intimae extenuare animum, et propter exteriores causas proximorum, ut ita dicam, subito in cogitatione crassescere.