monumenta.ch > Gregorius Magnus > bsbClm6316.321 > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 11, 27
Est et aliud valde in ordine sacerdotum grave, quia non sicut hi qui vitam quietam ac remotam ducunt fixi valent in sua cogitatione permanere. Hi enim, sicut superius diximus, qui a loco regiminis longe sunt possunt peccatorum suorum maculas et fletibus lavare, et post fletus in eodem mentis moerore persistere, sicut de bona quoque muliere scriptum est, quae ad tabernaculum oraverat, et ab intentione sua animum post compunctionis gratiam non mutabat, cum dicitur: Vultusque eius non sunt, amplius in diversa mutati . In qua nobis considerandum est quia si sic planxit mulier quae quaerebat filium, quomodo debet plangere anima quae quaerit Deum? Sacerdos vero etiam post compunctionem ac lacrymas cogitur necessaria quaeque filiorum suorum cognoscere, et ea quae refugit animus patienter audire, atque post suspiria coelestium quorumlibet carnalium hominum onera portare, et saepe cum supervenientibus cor in diversas qualitates transfundere. Nam aliquando de lucris spiritalibus gaudet, sed cum quilibet moerens supervenerit, nisi eius moerorem in se susceperit, tribulationi illius compatiens non est. Et aliquando de damnis animarum luget, et repente superveniunt qui de quibusdam suis prosperitatibus laetantur; quorum si laetitiae sacerdos non congaudet, minus amare creditur filios in quorum gaudio non exsultat, praecipue cum Paulus dicat: Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus .