monumenta.ch > Gregorius Magnus > 48 > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 11, 26
Sed interim dum loquor, avertere a memetipso oculos volo, et ecce iterum sermo divinus me impingit in memetipsum, ut meam negligentiam videam, et mihi dici haec quae audio pertimescam. Sicut enim superius dixi , cuius cor in curis innumeris exsparsum se ad se colligat? Quando etenim possum et ea quae circa me sunt sollicite omnia curare, et memetipsum adunato sensu conspicere? Quando possum pravorum nequitias insequendo corrigere, bonorum actus laudando et admonendo custodire, aliis terrorem atque aliis dulcedinem demonstrare? Quando valeo et de his quae sunt necessaria fratribus cogitare, et contra hostiles gladios de urbis vigiliis sollicitudinem gerere, ne incursione subita cives pereant, providere, et inter haec omnia pro animarum custodia plene atque efficaciter verbum exhortationis impendere? Loqui etenim de Deo quietae valde et liberae mentis est. Tunc namque bene lingua dirigitur in sermone, cum secure sensus quieverit in tranquillitate, quia nec concussa aqua imaginem respicientis reddit, sed tunc in ea vultus intendentis aspicitur, cum non movetur. Quam ergo exhortationem vobis speculator vester, fratres charissimi, faciat, quem tot rerum confusio perturbat? Certe is de quo loquimur propheta revelatione ultima templum videns, quae in eodem templo conspexerit inter caetera narrat, dicens: Terra usque ad fenestras, et fenestrae clausae . Paulus quoque apostolus dicit: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos . In hoc autem templo fenestrae sacerdotes et speculatores sunt, qui in populo fidelium lumen sanctae praedicationis fundunt. Sed cum terra usque ad fenestras est, fenestrae clausae sunt, quia cum terrena cogitatio in sacerdotum cordibus excrescit, fenestrae lumen non fundunt, quia sacerdotes ab officio praedicationis obmutescunt.