monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 11, 25
Hoc autem nobis cum tremore considerandum est quomodo iustus et omnipotens Deus, cum praecedentibus peccatis irascitur, permittit ut caecata mens etiam in aliis labatur. Unde Moyses ait: Nondum completa sunt peccata Amorrhaeorum . David quoque ait: Appone iniquitatem super iniquitatem ipsorum, ut non intrent in iustitiam tuam . Propheta etiam alius dicit: Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem teligit . Sanguis enim sanguinem tangit quando peccato peccatum additur, ut ante Dei oculos adiunctis iniquitatibus anima cruentetur. Paulus apostolus ait: Ut impleant peccata sua semper . Ioanni quoque per angelum dicitur: Qui nocet, noceat adhuc; et qui in sordibus est, sordescat adhuc . Unde nunc etiam Dominus dicit: Si conversus iustus a iustitia sua fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo. Ac si aperte dicat: Quia videre poenitendo noluit ubi iam impegit, iusto eum iudicio deserens, ponam ei ut et alibi impingat. Quod tamen Domini ponere est nequaquam ad peccandum premere, sed nolle a peccato liberare; sicut de Pharaone dicitur: Ego indurabo cor eius . Non enim cor peccantis Dominus obdurat, sed obdurare dicitur, cum ab obduratione non liberat. Misericors enim Deus tempus nobis ad poenitentiam relaxat; sed cum eius gratiae patientiam nos ad augmentum vertimus culpae, hoc ipsum tempus quod ad parcendum pie disposuit districtius ad feriendum vertit, ut cum reverti quis etiam spatio temporis accepto noluerit, per hoc mala sua ad reatum augeat, per quod ea diluere potuit, si converti voluisset. Unde scriptum est: Ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit? Secundum duritiam autem tuam et cor impoenitens thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei . De benignitate ergo omnipotentis Dei iram sibi in die irae reprobus thesaurizat, quia dum ad poenitendum tempus accipitur, et ad peccandum exhibetur, ipsum remedium gratiae vertit in augmentum culpae. Unde et omnipotens Deus, quia collata remedia conspicit ad culpae augmentum trahi, ipsam benignitatem quam contulit in iudicii districtionem vertit, ut inde post amplius feriat, unde modo amplius exspectat. Et quia homo deserere malum non vult ut vivat, auget unde moriatur. Sed sive iustus in culpam, sive peccator in mortem corruat, speculatori timendum est ne hunc ex suo silentio reatus peccantium pariter involvat.