monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 11, 23
In his vero omnibus quae de iusto ad iniquitatem converso dicta sunt, hoc est laboriosum ad loquendum, hoc valde pertimescendum, quod Dominus dicit: Ponam offendiculum coram eo. Ait enim: Si conversus iustus a iustitia sua fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo. Nos enim dicimus quia si iniquitatem fecerit, offendit, et verum est omnino quod dicimus. Cur adhuc ei Deus omnipotens offendiculum ponit, quem iam impegisse et cecidisse per iniquitatem quam perpetraverit conspicit? Sed districta sunt omnipotentis Dei iudicia; et qui peccatorem diu exspectat ut redeat, non redeunti atque contemnenti ponit adhuc ubi gravius impingat.