monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 11, 22
Si ergo praedicator ideo animam suam liberavit quia iusto ne peccaret denuntiavit, cum iustus ad peccatum, praedicatore tacente, cecidit, praedicator quia tacuit, reus tenetur. Sed quis nostrum, rogo, ad haec sufficiat, ut non solum peccatores studiose corripiat, sed etiam iustis invigilet ne cadant? Nos enim, infirmitatis nostrae conscii, cum iustos viros conspicimus, admonere eos non praesumimus ut iustitiae viam teneant, quam quia tenent videmus; et tamen praedicatoris est debitum etiam iustos admonere. Unde praedicator egregius dicebat: Sapientibus et insipientibus debitor sum .