monumenta.ch > Gregorius Magnus > 5 > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 11, 20
Videamus tamen hunc ipsum qui tanta modestia atque mansuetudine ad corripiendos Corinthios ducitur, qualiter contra Galatas, qui a fide discesserant, exercetur. Nulla enim modestiae patientia praemissa, nulla locutionis dulcedine praerogata, eos quos a fide discessisse cognovit, ab ipso epistolae suae exordio invehendo redarguit. Nam praemissa salutatione, sic coepit: Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratia Christi . Quibus etiam in aperta increpatione post caetera subiungit: O insensati Galatae, quis vos fascinavit ? Mentes etenim durae nisi aperta essent increpatione percussae, nullo modo malum cognoscerent quod egissent. Nam saepe hi qui impudentes sunt tantum se peccasse sentiunt, quantum de peccatis quae fecerint increpantur, ut minores culpas suas aestiment, quas minor invectio castigat, et quas vehementer obiurgari viderint, maiores esse deprehendant. Unde necesse est ut semper sermo praedicantis cum auditorum debeat qualitate formari, ne aut verecundis aspera, aut impudentibus lenia loquatur. Quid autem mirum si hoc verbi Dei erogator faciat, cum et agricola qui semina in terram mittit prius terrae qualitatem praevidet quibus seminibus apta videatur, et postquam qualitatem praeviderit, tunc semina spargit? Sed quia de qualitate doctrinae locutionem longius traximus, oportet ut ad eum quem coepimus exponendi ordinem redeamus. Sed etsi conversus iustus a iustitia sua fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo; ipse morietur, quia non annuntiasti ei. In peccato suo morietur, et non erunt in memoria iustitiae eius quas fecit; sanguinem vero eius de manu tua requiram.