monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 11, 19
Sed nunquid mentitus est Paulus, ut prius eis nil deesse in omni gratia diceret, quibus postmodum dicturus erat unitatem deesse? Absit hoc: quis de illo talia vel desipiens credat? Sed quia erant inter Corinthios quidam omni gratia repleti, et erant quidam in personarum favoribus excisi, coepit a laudibus perfectorum, ut modesta invectione ad reprehensionem pertingeret infirmorum. Et in hoc quoque ad medicinam cordis a medicina corporis usum trahens. Nam cum feriendum vulnus medicus aspicit, prius ea membra quae circa vulnus sana sunt palpat, ut post ad ea quae vulnerata sunt leniter palpando perveniat. Cum ergo Paulus perfectos in Corinthiis laudavit, sana membra iuxta vulnus tetigit; cum vero infirmos de divisione reprehendit, vulnus in corpore percussit.