monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 11, 18
Quod bene in eodem egregio praedicatore discimus, qui cum Corinthios cognosceret pro amore personarum in schismate divisos, eorum verecundiae consulens, locutionem suam eis a gratiarum actione et laudibus coepit, dicens: Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quae data est vobis in Christo Iesu, quia in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo et in omni scientia, sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis . Qui adhuc adiungit et dicit: Ita ut nihil desit vobis in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Iesu Christi . Quaeso te, Paule, si iam nihil deest, cur eis scribendo fatigaris? Cur in longinquo positus loqueris? Pensemus ergo, fratres charissimi, quantum laudat. Ecce eis gratiam Dei datam asserit, factos in omnibus divites dicit in omni verbo et in omni scientia; Christi testimonium, id est quod de semeptiso moriendo et resurgendo testatus est, in eorum vita confirmatum esse perhibet, et nihil eis deesse in ulla gratia testatur. Quis, rogo, credat quia paulo post eos corripiat, quos ita laudat? Nam post caetera subiungit: Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata . Quid enim potuit tam perfectis tanquam laudabilibus schisma subrepere? Significatum enim est mihi de vobis, fratres mei, ab his qui sunt Chloes, quia contentiones inter vos sunt. Hoc autem dico quod unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae, ego autem Christi . Ecce quos in omni verbo et in omni scientia laudaverat, quibus nihil deesse in ulla gratia dixerat, paulisper loquens, ad increpandum leniter veniens, divisos erga seipsos reprehendit; et quorum prius salutem narraverat, postmodum vulnera patefecit. Peritus enim medicus vulnus secandum videns, sed aegrum timidum esse conspiciens, diu palpavit, et subito percussit. Prius blandam manum laudis posuit, et postmodum ferrum increpationis fixit. Nisi enim verecundae mentes fuerint palpando reprehensae, ita ut ex aliis rebus audiant quod in consolationem sumant, per increpationem protinus ad desperationem cadunt.