monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 11, 16
Curandum quoque quantum loquamur, ne si ei qui multa ferre non valet verbum vel exhortationis vel increpationis longius trahimus, auditorem nostrum ad fastidium perducamus. Unde idem praedicator egregius Hebraeis loquitur, dicens: Obsecro vos, fratres, ut sufferatis verbum solatii, etenim perpaucis scripsi vobis . Hoc tamen infirmis praecipue congruit, ut pauca quidem, et quae praevalent capere, audiant, sed quae eorum mentem in poenitentiae dolorem compungant. Nam si eis uno in tempore exhortationis sermo fuerit multipliciter dictus, quia multa retinere non valent, simul amittunt omnia. Unde et medici corporum pannos quos infirmantibus stomachis ponunt, apto quidem medicamine, sed subtiliter liniunt, ne si repleti multo medicamine fuerint, infirmitatem stomachi non roborantes adiuvent, sed opprimentes gravent.