monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 11, 15
Pensandum quoque nobis est qualiter loquamur. Nam saepe verba quae hunc ad salutem revocant, alium vulnerant. Unde Paulus quoque apostolus qui Titum admonet, dicens: Argue cum omni imperio , Timotheum exhortatur, dicens: Argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina . Quid est quod uni imperium, et alii patientiam praecipit, nisi quod unum lenioris, alterum vero ferventioris spiritus esse conspexit? Leni per auctoritatem imperii iniungenda erat severitas verbi, is autem qui per spiritum fervebat per patientiam temperandus fuerat, ne si plus iusto infervesceret, non ad salutem vulnerata reduceret, sed sana vulneraret.