monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 11, 14
Pensandum quoque est quando loqui debeamus, quia saepe etsi differtur increpatio, postmodum benigne recipitur. Et nonnunquam languescit, si hoc quo ante proferri debuit tempus amiserit. Nam et sapiens mulier Nabal ebrium videns , increpare de culpa tenaciae noluit, quem digesto vino increpationis suae verbis utiliter percussit. Et Propheta adulantium linguas non esse in subsequenti tempore differendas annuntiat, qui ait: Confundantur statim erubescentes, qui dicunt mihi, Euge, euge . Adulatio etenim si vel ad tempus patienter suscipitur, augetur, et paulisper demulcet animum, ut a rigore suae rectitudinis mollescat in delectatione sermonis. Sed ne crescere debeat, statim est et sine mora ferienda.