monumenta.ch > Hieronymus > csg75.804 > bsbClm6316.325 > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 11, 12
Sed quia de exhortatione sermo se intulit, innotescere breviter debemus in ore pastoris quantus esse debeat ordo atque consideratio locutionis. Pensare etenim doctor debet quid loquatur, cui loquatur, quando loquatur, qualiter loquatur, et quantum loquatur. Si enim unum horum defuerit, locutio apta non erit. Scriptum quippe est: Si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti . Recte autem offerimus cum bono studio bonum opus agimus; sed recte non dividimus, si habere discretionem in bono opere postponamus. Considerare etenim debemus quid loquamur, ut iuxta Pauli vocem, Sermo noster semper in gratia sale sit conditus .