monumenta.ch > Gregorius Magnus > bsbClm6316.315 > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 11, 10
Cum vero dicitur: Sanguinem autem eius de manu tua requiram, si hoc in loco sanguinis nomine mors corporis designatur, valde nobis de nostro silentio augetur metus, quia si in subiectis suis is qui praelatus ad speculandum est etiam de morte corporis quandoque morituri tam graviter reus tenetur, quo reatu de morte animae subiectorum constringitur, quae potuisset semper vivere, si verba correptionis audisset? Sed melius possunt sanguinis nomine peccata signari. Unde quidam, cum peccata carnis defleret, dixit; Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae . Sanguis ergo morientis de manu speculatoris requiritur, quia peccatum subditi culpae praepositi, si tacuerit, reputatur. Est ergo quod faciat, ut etiam moriente subdito se liberum reddat. Surgat, invigilet, malis actibus contradicat, sicut scriptum est: Discurre, festina, suscita amicum tuum, ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebrae tuae . Unde hic quoque additur: Si autem tu annuntiaveris impio, et ille non fuerit conversus ab impietate sua, et a via sua impia; ipse quidem in impietate sua morietur, tu autem animam tuam liberasti.