monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4 > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 11, 9
In quibus verbis quid nobis notandum est, quid sollicite cogitandum, nisi quia nec subiectus ex culpa praepositi moritur, nec praepositus sine culpa est quando, verba vitae non audiens, ex sua culpa moritur subiectus? Impio etenim mors debetur, sed ei a speculatore via vitae nuntianda est, et eius impietas increpanda. Si vero speculator taceat, ipse impius in iniquitate sua morietur, quia impietatis eius meritum fuit, ut dignus non esset ad quem speculatoris sermo fieret. Sed sanguinem eius Dominus de manu speculatoris requirit, quia ipse hunc occidit, quia eum tacendo morti prodidit. In quibus utrisque pensandum est quantum sibi connexa sunt peccata subditorum atque praepositorum, quia ubi subiectus ex sua culpa moritur, ibi is qui praeest, quoniam tacuit, reus mortis tenetur. Pensate ergo, fratres charissimi, pensate, quia et quod nos digni pastores non sumus etiam ex vestra culpa est, quibus tales praelati sumus. Et si quando vos ad iniquitatem defluitis, etiam ex nostro hoc reatu est, quos obsistentes atque reclamantes in pravis desideriis non habetis. Vobis ergo et nobis parcitis, si a pravo opere cessatis. Vobis et nobis parcimus, quando hoc quod displicet non tacemus. O quam liber a commissorum sibi sanguine fuerat praedicator egregius qui dicebat: Mundus sum a sanguine omnium; non enim subterfugi quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis . Si enim non annuntiasset, mundus a sanguine non esset. Sed quibus omne consilium Dei annuntiare studuit, ab eorum sanguine mundus fuit. In qua voce nos convenimur, nos constringimur, nos rei esse ostendimur, qui sacerdotes vocamur, qui super ea mala quae propria habemus alienas quoque mortes addimus, quia tot occidimus, quot ad mortem ire quotidie tepidi et tacentes videmus.