monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 11, 8
Ecce iterum monetur propheta ne praesumat loqui quod non audierit, sed prius aurem cordis aperiat voci creatoris, et postmodum os sui corporis aperiat auribus plebis. Unde propheta alius dicit: Inclinabo ad similitudinem aurem meam, aperiam in psalterio propositionem meam . Qui enim recte praedicat prius, sicut dictum est, aurem cordis locutioni intimae inclinat, ut postmodum os corporis in propositione admonitionis aperiat. Sequitur: Si dicente me ad impium, Morte morieris, non annuntiaveris, neque locutus fueris, ut avertatur a via sua impia, et vivat; ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram.