monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 11, 7
Esse ergo speculatoris vita et alta debet semper, et circumspecta. Ne enim terrenarum rerum amori succumbat, alta sit; ne occulti hostis iaculis feriatur, ex omni latere circumspecta. Neque hoc speculatori sufficit, ut altum vivat, nisi et loquendo assidue ad alta auditores suos pertrahat, eorumque mentes ad amorem coelestis patriae loquendo succendat. Sed tunc haec recte agit, cum lingua eius ex vita arserit. Nam lucerna quae in semetipsa non ardet, eam rem cui supponitur non accendit. Hinc enim de Ioanne Veritas dicit: Ille erat lucerna ardens et lucens . Ardens videlicet per coeleste desiderium, lucens per verbum. Ut ergo servetur veritas praedicandi, teneatur necesse est altitudo vivendi. Unde recte quoque sanctae Ecclesiae sponsi voce in Cantico canticorum dicitur: Nasus tuus sicut turris Libani . Quae ergo laus est, fratres mei, ut sponsae nasus turri comparetur? Sed quia per nasum semper odores fetoresque discernimus, quid per nasum nisi speculatorum discretio designatur? Qui nimirum nasus et sicut turris esse, et Libani dicitur, quia videlicet praepositorum discretio et munita semper debet esse circumspectione, et in altitudine vitae consistere, id est in valle infirmi operis non iacere. Sicut enim turris in monte idcirco ad speculandum ponitur, ut hostes qui veniunt longius videantur, sic praedicatoris vita semper in alto debet fixa permanere, ut more narium discernat fetores vitiorum odoresque virtutum. Incursus malignorum spirituum longe prospiciat, et commissas sibi animas per suam providentiam cautas reddat. Sequitur: Et audies ex ore meo verbum, et annuntiabis eis ex me.