monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 11, 6
Et quidem in monasterio positus, valebam et ab otiosis linguam restringere, et in intentione orationis pene continue mentem tenere. At postquam cordis humerum sarcinae pastorali supposui, colligere se ad semetipsum assidue non potest animus, quia ad multa partitur. Cogor namque modo Ecclesiarum, modo monasteriorum causas discutere, saepe singulorum vitas actusque pensare; modo quaedam civium negotia sustinere, modo de irruentibus barbarorum gladiis gemere, et commisso gregi insidiantes lupos timere; modo rerum curam sumere, ne desint subsidia eis ipsis quibus disciplinae regula tenetur, modo raptores quosdam aequanimiter perpeti, modo eis sub studio servatae charitatis obviare. Cum itaque ad tot et tanta cogitanda scissa ac dilaniata mens ducitur, quando ad semetipsam redeat, ut totam se in praedicatione colligat, et a proferendi verbi ministerio non recedat? Quia autem necessitate loci saepe viris saecularibus iungor, nonnunquam mihi linguae disciplinam relaxo. Nam si in assiduo censurae meae rigore me teneo, scio quia ab infirmioribus fugior, eosque ad hoc quod appeto nunquam traho. Unde fit ut eorum saepe et otiosa patienter audiam. Sed quia ipse quoque infirmus sum, in otiosis sermonibus paulisper tractus, libenter iam ea loqui incipio, quae audire coeperam invitus; et ubi taedebat cadere, libet iacere. Quis ergo ego vel qualis speculator sum, qui non in monte operis sto, sed adhuc in valle infirmitatis iaceo? Potens vero est humani generis creator et redemptor indigno mihi et vitae altitudinem, et linguae efficaciam donare, pro cuius amore in eius eloquio nec mihi parco.