monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 11, 4
Notandum quod eum quem Dominus ad praedicandum mittit speculatorem esse denuntiat. Cui enim aliena cura committitur, speculator vocatur, ut in mentis altitudine sedeat, atque vocabulum nominis ex virtute actionis trahat. Non est enim speculator qui in imo est. Speculator quippe semper in altitudine stat, ut quidquid venturum est longe prospiciat. Et quisquis populi speculator ponitur, in alto debet stare per vitam, ut possit prodesse per providentiam. Hinc propheta alius speculatorem admonet, dicens: Super montem excelsum ascende tu, qui evangelizas Sion . Ut videlicet qui praedicationis locum suscepit ad altitudinem bonae ascendat actionis; ad excelsa transeat, et eorum qui sibi commissi sunt opera transcendat; quatenus subiectorum vitam tanto subtilius videat, quanto et terrenis rebus quas despicit animum non supponit.