monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 11, 3
In eo quod septem diebus moerens sedit, et post diem septimum verba dominicae iussionis accepit ut loqui debuisset, aperte indicat quia eisdem diebus moerens tacuerat. Missus autem ad praedicandum fuerat, et tamen septem diebus sedens tacebat. Quid est hoc quod nobis propheta sanctus in hoc suo silentio innuit, nisi quia ille loqui veraciter novit, qui prius bene tacere didicerit? Quasi enim quoddam nutrimentum verbi, est censura silentii. Et recte per excrescentem quoque gratiam sermonem accipit, qui ordinate ante per humilitatem tacet. Hinc enim per Salomonem dicitur: Tempus tacendi, et tempus loquendi . Non enim ait, Tempus loquendi, et tempus tacendi, sed prius tacendi praemittit tempus, et postmodum subdit loquendi, quia non loquendo tacere, sed tacendo debemus loqui discere. Si ergo propheta sanctus qui missus ad loquendum fuerat diu prius tacuit, ut postmodum recte loqueretur, pensandum nobis est quanta ei culpa sit non tacere, quem nulla cogit necessitas loqui. Sequitur: Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel.