monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 11, 2
Notandum captivo populo propheta sanctus quanta compassione se copulat, eorumque se moeroribus consedendo et moerendo coniungit, quia radix verbi virtus est operis. Et ille sermo ab audiente libenter accipitur, qui a praedicante cum compassione animi profertur. Sic ferrum cum ferro iungitur, liquatur prius, ut postmodum vicissim a semetipso teneatur. Si enim prius minime mollescit, postmodum tenere se fortiter non sufficit. Sic propheta captivo populo consedit, et moerens in medio eorum exstitit, ut dum per charitatis gratiam condescendendo se ei molliorem redderet, eum statim per verbi fortitudinem teneret. Sin vero Israeliticus populus, qui domus exasperans vocatur, quia culpas nec inter flagella cognovit, nullo moerore animum depressit, propheta inter gaudentes moerens sedere studuit, ut tacendo ostenderet quod loquendo venerat docere. Et priusquam verba faceret, in hoc quod moerens tacuit formam verborum sumpsit. Sequitur: Cum autem pertransissent septem dies, factum est verbum Domini ad me, dicens.