monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 45

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 10, 45
Ad bona quippe assurgere perfecte non possumus, nisi nos spiritus et praeveniendo elevet, et subsequendo confortet. Sed quaerendum est, cum superius de volumine quod acceperat scriptum sit: Et factum est in ore meo sicut mel dulce, qua ratione postmodum dicitur: Abii amarus in indignatione spiritus mei? Mirum quippe valde est si dulcedo simul et amaritudo conveniant. Sed iuxta superiorem sensum sciendum est quia cui sermo Dei in ore cordis dulcis esse coeperit, huius procul dubio contra semetipsum animus amarescit. Quo enim in illo subtiliter discit qualiter reprehendere se debeat, eo se durius per amaritudinem poenitentiae castigat, qui tanto sibi magis displicet, quanto in sacro volumine amplius de omnipotente Deo videt quod amet. Sed quia ad ista proficere sua virtute non valet homo, recte nunc dicitur: Manus Domini erat mecum, confortans me. Manus enim Domini in sacro eloquio aliquando etiam unigenitus Filius appellatur, quia omnia per ipsum facta sunt . Et de cuius ascensione per Moysen Pater omnipotens loquitur, dicens: Tollam in coelum manum meam . Haec manus quae electorum suorum corda confortat, discipulis dicebat: Sine me nihil potestis facere . In omne ergo quod cogitamus, in omne quod agimus, semper orandum est, ut et ipso aspirante cogitemus, et ipso adiuvante faciamus, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus in saecula saeculorum. Amen.