monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 44

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 10, 44
Sic Achab , rex iniquus, a propheta reprehensus, cum contra se divinam sententiam audisset, pertimuit, et magno moerore depressus est, ita ut prophetae suo Dominus diceret: Nonne vidisti humiliatum Achab coram me? Quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus eius . In quibus Domini verbis pensandum est quomodo ei in electis suis moeror amaritudinis placeat qui amittere timent Dominum, si sic ei et in reprobo poenitentia placuit qui timebat perdere praesens saeculum? Aut quomodo ei grata sit spontanea afflictio pro culpis in eis qui placent, si haec ad tempus placuit et in illo qui displicebat? Sed sciendum quia nullus haec pro amore omnipotentis Domini ex toto corde agere praevalet, nisi is cuius animum Spiritus sanctus assumpserit. Nam quando homo ex sua virtute sufficiat terrena despicere, coelestia amare, pacem cum Deo quaerere, secum rixam subire, in cogitatione semetipsum reprehendere, et gemitibus punire? Nullus haec agere nisi quem divina gratia roboraverit valet. Unde et subditur: Manus enim Domini erat mecum, confortans me.