monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 43

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 10, 43
Pensate, fratres charissimi, cui dona sancti Spiritus creverant cur amarus abibat? An omne cor quod idem spiritus assumit amarum in indignatione sui spiritus facit? Unde sciendum est quia cui adhuc praesens vita dulcis est, etiamsi verbum Dei loqui videatur, elevatus et assumptus praedicator non est. Mentem enim quam Spiritus sanctus replet in amaritudinem temporalium delectatione aeternorum commovet. Dulce enim est esse in rebus humanis, sed ei qui adhuc de coelestibus gaudia nulla gustavit, quia quanto minus aeterna intelligit, tanto delectabilius in temporalibus requiescit. At si quis iam cordis ore gustaverit quae sit illa dulcedo coelestium praemiorum qui illi hymnidici angelorum chori, quae incomprehensibilis visio sanctae Trinitatis, huic quanto illud dulce fit quod intus videt, tanto in amaritudinem vertitur omne quod foris sustinet. Rixatur secum de his quae male egisse se recolit, et sibimetipsi displicet, cum ei ille placere iam coeperit qui omnia creavit. Reprehendit se de cogitationibus, insequitur de verbis, et punit flendo de factis. Supernis inhiat, terrena iam omnia per mentis despectum calcat. Et quandiu illud quod desiderat adhuc per speciem non habet, flere dulce habet, seseque continuis lamentis affligere. Et quia necdum se esse in patria ad quam creatus est videt, in huius vitae exsilio nil ei plus aliud quam sua amaritudo placet. Dedignatur etenim subiacere temporalibus, et ardenter suspirat aeternis. Unde recte quoque per Salomonem dicitur: Eo quod in multa sapientia multa sit indignatio, et qui apponit scientiam apponit dolorem . Coelestia etenim cognoscentes, terrenis animum subdere dedignamur. Et dum plus sapere incipimus de his quae male egimus, nobis ipsis irascimur, et fit in multa sapientia multa indignatio, quia quanto plus proficimus in cognitione, tanto nobis indignamur amplius de perverso opere. Atque cum scientia dolor crescit, quia quanto magis aeterna cognoscimus, tanto magis esse nos in huius exsilii miseria dolemus. Vel sicut in translatione alia dicitur: Et qui addit scientiam addit laborem. Quo enim scire incipimus quae sint coelestia gaudia, eo magis ut errorum nostrorum laqueos possimus evadere, flendo laboramus. In multa ergo sapientia multa est indignatio, quia si aeterna iam sapimus, concupiscere temporalia dedignamur. Si aeterna iam sapimus, nosmetipsos despicimus egisse hoc quod nos potuit ab aeternitatis amore separare. Reprehendit semetipsam conscientia, accusat quod egit, damnat per poenitentiam quod accusat, fit rixa in animo, parturiens pacem cum Deo.