monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 42

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 10, 42
Sed quaerendum nobis est, cum spiritus mentem non elevet nisi assumpserit, cur prius elevavit et postmodum dicitur assumpsit? Sed hoc loco assumpsit dictum est constanter tenuit. Nam sunt nonnulli quos elevat sed non assumit, quorum et intellectus ad spiritalia emicat, sed tamen vita in factis carnalibus remanens, intellectui non concordat. Balaam namque per prophetiae spiritum elevatus erat, sed assumptus non erat, quia et veraciter potuit longe post futura prospicere, et tamen a terrenis desideriis mentem noluit separare . Sed quia propheta sanctus scientia elevatus est, et vita pariter assumptus, iam qualis in praedicationem pergat audiamus: Et abii amarus in indignatione spiritus mei.