monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 40

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 10, 40
Sed sciendum est quia quanto auditores in charitate atque intellectu proficiunt, tanto sanctis praedicatoribus maior gratia spiritus datur. Unde cum prius propheta dixisset: Assumpsit me spiritus, et audivi post me vocem commotionis magnae, post vocem commotionis magnae alarum atque rotarum, atque iterum commotionis magnae, illico subiungit: Spiritus quoque elevavit me, et assumpsit me.