monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 39

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 10, 39
Duae quippe sunt commotiones magnae, quibus corda nostra commoventur. Una quippe commotio ex timore est, altera ex charitate; una fit ex luctu poenitentium, alia ex fervore amantium. Post praedicationis ergo verbum prima commotio est, cum plangimus mala quae fecimus; post vocem vero alarum et rotarum, secunda commotio est, dum magnis fletibus quaerimus coelestia bona quae audimus. Ecce enim quia intra sanctam Ecclesiam de multis Patribus virtutum exempla cognoscimus, quasi alarum sonitum quotidie audimus, quia ubique sacra eloquia personant, quasi rotarum vocibus excitamur. Et quia per eadem sacra eloquia ad amorem nostri conditoris accendimur, magni fervoris ignibus ardentes, esse nos longe adhuc ab omnipotentis Dei facie plangimus. Post primam ergo vocem commotionis magnae ad extremum quoque vox magnae commotionis fit, quia qui cognoscendo Deum coepimus peccata plangere, iam diligendo quem cognovimus non cessamus eum cum fletibus desiderare. Post rotarum itaque vocem vox magnae commotionis sequitur, quia cum Testamenta Dei in aure cordis sonare coeperint, audientium spiritus ex amore compunctus ad lamenta commovetur. Hinc est enim quod Scripturae sacrae verba fiunt in corde legentium sapida, hinc est quod ab amantibus plerumque in silentio quasi furtive et tacite leguntur. Unde per prophetam quoque alium dicitur: Praecidisti in alienatione capita potentium, movebuntur in ea gentes, adaperient ora sua sicut pauper edens in occulto . Omnipotens enim Deus in alienatione capita potentium praecidit, quia Iudaeorum superbiam a semetipso alienando repulit. In qua alienatione gentes motae sunt, quia dum Iudaei a fide caderent, ad cognitionem fidei corda gentilium cucurrerunt. Quae videlicet gentes in sacrae lectionis pabulo os cordis aperiunt, et in occulto sicut pauper comedunt, quia cum festinatione et silentio verba vitae legentes sumunt.