monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 38

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 10, 38
Vel certe animalia sequuntur, quia in sanctorum Patrum vita cognoscimus quid in sacrae Scripturae volumine intelligere debeamus. Illorum quippe actio nobis aperit hoc quod in suis praedicationibus pagina Testamentorum dicit. Sed quaerendum nobis est cur postquam superius dictum est, Audivi post me vocem commotionis magnae, post vocem quoque alarum atque rotarum subditur: Et vocem commotionis magnae. Quod si diligenter aspicitur, inveniri potest quia non otiose repetitur.