monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 37

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 10, 37
In rotis sacri eloquii Testamenta signari superius diximus . Vox igitur rotarum est sermo Testamentorum. Post vocem itaque alarum animalium auditur etiam vox rotarum, quia praedicantium sermone suscepto, dum virtutes sanctorum ad altiora agenda evolant, seque vicissim ad provectum pulsant, sanctae Ecclesiae status erigitur, ut per universum mundum sacrorum Testamentorum paginae legantur. Ubique etenim iam sanctum Evangelium ubique apostolorum dicta, ubique lex et prophetae resonant. Post alarum ergo vocem vox rotarum sequitur, quia post sanctorum miracula verba sacri eloquii intra sanctam Ecclesiam libere licenter audiuntur. Quae rotae animalia sequuntur, quia, ut superius dictum est, postquam in honorem venit vita sanctorum, veneranda quoque apparuerunt hominibus eloquia Testamentorum.