monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 35

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 10, 35
Sed inter haec sciendum est quia sicut electi quique hoc semper in aliis attendunt quod a Deo melius acceperunt quam ipsi, ut eos sibi in cogitatione praeferant, seque illis in humilitate substernant, ita reproborum mens nunquam considerat quid alter boni amplius quam ipsa, sed quid boni ipsa amplius quam alter habeat. Neque enim pensant quae bona spiritus alter acceperit et ipsis desint, sed quae bona ipsi, et quae mala adsint alteri. Et rum omnipotens Deus ad hoc virtutes singulis dividat, ut alterum alteri in cogitatione humiliet, ad hoc reprobi pertrahunt bonum quod acceperunt, ut ex eo in elatione perdantur, dum semper considerant bona quae ipsi habent et alii non habent, et nunquam perpendere student quanta bona alii habeant et ipsi non habeant. Quod ergo divina pietas in augmentum disponit humilitatis, hoc mentes reprobae in augmentum vertunt elationis; et ex diversitate munerum a bono deficiunt, unde crescere humilitatis bono debuerunt.