monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 34

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 10, 34
Hoc itaque omnipotens Deus agit in cordibus hominum, quod facit in regionibus terrarum. Poterat namque unicuilibet regioni fructus omnes tribuere; sed si una quaelibet regio alterius regionis fructibus non indigeret, communionem cum altera non habuisset. Unde fit ut huic vini, alii vero olei abundantiam tribuat; hanc multitudine pecudum, illam vero ubertate abundare faciat frugum, ut cum illa defert quod ista non habet, et ista reddit quod illa non detulit, per communionem gratiae sibi simul etiam divisae terrae coniunctae sint. Sicut ergo regiones terrarum, ita sunt mentes sanctorum, quae dum vicissim sibi conferunt quod acceperunt, quasi fructus suos regiones regionibus impendunt ut in una omnes charitate iungantur.