monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 33

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 10, 33
Videamus Paulum quomodo apostolorum alis tactus, atque ad poenitentiam excitatus fuerat, qui, mala praeteritae persecutionis suae et apostolorum innocentem vitam considerans, dicebat: Ego enim sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei . Consideravit quippe apostolorum innocentiam, et propter praecedentem malitiam vilis in eius oculis facta est omnis quam exhibebat in Ecclesia sollicitudo sua; et quam multos ex accepto intellectu praecederet non attendit, quia, illorum innocentiam pensans, persecutorem aliquando fuisse se doluit. Sed videamus si quis ex apostolis eum qui Paulo datus est intellectum miratur. Ipse nobis apostolorum primus requirendus est, qui discipulos admonens ait: Sicut et charissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis; sicut in omnibus epistolis, loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles depravant . Miratur itaque in apostolis omnibus Paulus innocentiam, miratur apostolorum primus in Paulo sapientiam. Alis ergo se tangunt qui inde se vicissim ad provectum excitant, unde volant.