monumenta.ch > Gregorius Magnus > 8 > sectio > sectio 31

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 10, 31
Sed quia plerumque in sacro eloquio ideo aliquid obscure dicitur, ut dispensante mirabiliter Deo multipliciter exponatur, nos charitati vestrae utraque exponere largiente Domino debemus. Saepe iam alas animalium virtutes diximus esse sanctorum . Quomodo ergo unumquodque animas alas suas excutiens alteram ad alteram percutit, nisi quod aperte datur intelligi qua, si sancta animalia efficimur, virtus in nobis virtutem excitat, dum una alteram ad perfectionem pulsat? Ecce etenim quis habet iam verbi Dei scientiam, discit ut viscera etiam misericordiae habeat. Per scientiam quippe verbi Dei discit: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis . Cumque iam esse misericors in eleemosynis coeperit, verba sanctae auctoritatis legit; et quidquid in eis de misericordia dicitur, ulterius per experimentum intelligit. Ibi enim scriptum est: Pater eram pauperum . Quod fortasse antea legebat, et praeteribat. Sed cum in eius corde iam misericordia coeperit imitari naturam, quid sit patrem esse pauperum, legit et recognoscit, quia introrsus rediens, in semetipso intelligit quod foris audit. Aliud namque est eleemosynam ex praecepto facere, atque aliud ex charitate. Ex praecepto enim facere bonum, inchoantium est; ex charitate autem facere bonum, perfectorum, qui non solum quia iubetur faciunt, sed etiam diligunt faciendo quod iubetur. Hinc est enim quod in magna virtute per Psalmistam dicitur: Vide quia mandata tua dilexi, Domine, in tua misericordia vivifica me . Mandata enim Dei pro iussione facere servientis et obedientis est, diligendo autem facere obedientis et amantis est. Quia ergo et per scientiam charitatis misericordia discitur, et per charitatem misericordiae in corde compuncto scientia multiplicatur, ala in nobis alam percutit, quia virtus virtutem excitat. Sic qui castitatis bonum in suo corpore custodit contra luxuriantes zelo accenditur, ut ab immunditiae maculis expientur. Et saepe dum quosdam in lapsibus invenit, edomat, affligit, atque ad castitatis munditiam restringit. Cuius si forte mens de immunditia luxuriae fuerit tentata, ex ipso zelo quo alios correxit semetipsam convenit, et erubescit immunda cogitare, quae se in aliis recolit correxisse. In hoc ergo ala alam percutit, dum virtus virtutem pulsat, et ab immunditia custodit.