monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 10, 29
Sed quid vox ipsa dicat audiamus: Benedicta gloria Domini de loco suo. Locus enim maligni spiritus fuerant corda peccantium; sed cum sibimetipsis irati per poenitentiam redeunt ad vitam, gloriae Domini locus fiunt. Iam enim se contra se erigunt, iam poenitentiae lacrymis insequuntur mala quae commiserunt. Inde ergo auditur benedictio gloriae in laude Domini, unde prius sonabat Creatoris iniuria de amore praesentis saeculi. Et corda poenitentium fiunt iam Domino locus suus, quae prius in peccatis posita, fuerant locus alienus. Ipsi autem qui a peccatis suis ad Dominum convertuntur, non solum delent lacrymis perversa quae fecerunt, sed etiam miris operibus ad alta proficiunt, ut sancta animalia Dei omnipotentis fiant, ut signis et virtutibus ad alta evolent, ut terram funditus deserant, et acceptis donis sese ad coelestia per desiderium suspendant. De quibus adhuc subditur: Et vocem alarum animalium percutientium alteram ad alteram.