monumenta.ch > Hieronymus > bnf17226.165 > sectio 28

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 10, 28
Cum vero audire perversi verbum praedicationis coeperint, quae sint supplicia aeterna cognoscere, qui terror iudicii, quam subtilis examinatio de singulis quibusque peccatis, illico contremiscunt, implentur gemitibus, et non se capientibus suspiriis anxiantur, atque, magno pavore concussi, in luctu et fletibus erumpunt. Prophetam ergo vox magnae commotionis sequitur; quia post verbum praedicationis, conversorum atque poenitentium luctus audiuntur. Qui enim prius quieti iacebant in vulnere, tacti postmodum manu medicinae, cum dolore redeunt ad salutem. De hac commotione poenitentium per prophetam alium dicitur: Pedes eius steterunt, et commota est terra , quia cum veritatis vestigia in mente audientium figuntur, ipsa mens in sui consideratione turbata commovetur. Hinc Psalmista pro peccatoribus exorat, dicens: Qui sedes super cherubim, moveatur terra . Hinc pro afflictis et poenitentibus deprecans, ait: Commovisti terram, et conturbasti eam, sana contritiones eius, quia mota est . Terra quippe commota et turbata, est peccator de cognitione reatus sui anxius, et ad poenitentiae lamenta perductus. Peccanti etenim homini dictum est: Terra es, et in terram ibis . Exoret ergo ut sanetur contritio terrae, quia mota est, quatenus peccator qui de culpis suis affligitur, de coelestis misericordiae gaudio consoletur. Haec est itaque vox commotionis magnae, quando unusquisque sua acta diiudicans, in afflictione poenitentiae perturbatur.