monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 10, 27
Perversi etenim quique dum prava agunt, et a iustis recta non audiunt, nesciunt quam sint gravia quae committunt, atque ex ipsa sua ignorantia, in suo stupore securi sunt; et iacentes in culpis, quasi molliter quiescunt, sicut de quodam peccatore et securo populo dicitur: Requievit in faecibus suis, quia securus iacuit in peccatis .