monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 10, 24
Quid est hoc, quod propheta postquam ad transmigrationem filiorum populi mittitur, vocem post se magnae commotionis audit, dicentem: Benedicta gloria Domini de loco suo? Conversus quippe ad peccatores Babyloniae fuerat, et vocem gloriae Domini de loco suo post tergum audiebat. Locus enim est Dei Ierusalem, id est visio pacis, quia nimirum illa corda vident ea quae Dei sunt, quae ad transmigrationem Babyloniae, hoc est ad confusionis vitia, non descendunt. Ibi enim inhabitat Deus ubi vera pax quaeritur, internae contemplationis gloria amatur. Nam qui ad perversitatem defluunt, locus Dei esse contemnunt. Locus ergo gloriae Dei est vel sancta quaeque anima, vel unusquisque in coelestibus permanens angelicus spiritus. Et gloria Domini de loco suo benedicitur, cum vel ab electis hominibus, vel a sanctis angelis auctori omnium laus aeterna cantatur. In eo ergo quod iusti de convertendis peccatoribus cogitant, quia eorum vitia considerando ad carnales actus oculum ducunt, quasi ad Babyloniam intendunt. Qui tamen pro statu suae rectitudinis, quia in laudem Dei bona sanctorum considerare nunquam desinunt, quamvis per cogitationem alio intendant, quasi post se vocem gloriae Domini a Ierusalem, id est de loco suo audiunt.