monumenta.ch > Hieronymus > csg42.83 > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 10, 23
Quod toties divinis vocibus difficultas audiendi repetitur, ut dicatur, Si forte audiant, quid aliud quam transmigrati populi duritia designatur? In quibus verbis magna est nostra consolatio, quia si omnipotens Deus prophetam mittens a perverso populo verba sua denuntiat difficile audiri, cur nos miseri contristamur, cum saepe a fratribus in nostra admonitione contemnimur? Nam crebro delinquentes alloquimur, frequenter increpamus, saepe cum eis blandis sermonibus agimus, et tamen si alter audit, alter audire contemnit; alter ex parte verbum exhortationis suscipit, et ex parte recipere recusat; ita ut quotidie impleri videamus hoc quod per prophetam alium Dominus narrat quae fecerit iratus, cum dicit: Plui super civitatem unam , et super alteram non plui. Pars una compluta est, et pars quae compluta non est uruit . Cum enim sanctae exhortationis verba alia mens suscipit, alia suscipere recusat, super unam civitatem Dominus pluit, et super alteram non pluit. Cum vero et ipse proximus qui audit ab aliis se vitiis corrigit, atque ab aliis emendare se contemnit, una eademque civitas et ex parte compluitur, et ex parte arida remanet, in qua a se praedicationis pluviam repellit. Sunt etenim quidam qui exhortationis verba omnino non audiunt, hi penitus suscipere pluviam nolunt. Et sunt quidam qui audiunt, sed tamen hanc medullitus non sequuntur, quia alia in se vitia resecant, sed in aliis graviter perdurant. Saepe enim quosdam videmus qui per praedicationis verbum a semetipsis avaritiae aestum repellunt, et non solum iam aliena non rapiunt, sed et propria indigentibus largiuntur; nec tamen irae stimulos edomant, nec patientiae moderamina per mentis tranquilitatem servant. Et saepe alii ad exhortationis verbum in semetipsis iam carnis immunditiam vincunt, corpus in castitate custodiunt, nec tamen adhuc animum, sicut debent, proximis inclinant, sed per rigorem superbiae in cogitatione se elevant. In istis pars una compluta est, quia fructum fecit, et pars quae compluta non est aruit, quia exhortationis verbum non plene suscipiens, a bono opere sterilis remansit. Sequitur: Et assumpsit me spiritus, et audivi post me vocem commotionis magnae; Benedicta gloria Domini de loco suo.