monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 10, 22
Sed neque hi qui a statu rectitudinis in pravam actionem ceciderunt desperandi sunt, quia ecce propheta ad transmigrationem Babyloniae mittitur. Et per prophetam alium Dominus dicit: Et venies usque Babylonem, et ibi liberaberis . Saepe enim quis postquam in confusionem vitiorum ceciderit, erubescens mala quae perpetravit, ad poenitentiam redit, seque a suis lapsibus bene vivendo erigit. Quid ergo iste nisi usque ad Babylonem venit, et ibi liberatus est? Qui postquam, confusus mente, perversa perpetravit, haec ipsa erubescens mala quae fecit, se contra se erigit, et bene operando ad statum rectitudinis redit. In Babylone itaque liberatus est, qui per divinam gratiam ostenditur etiam de confusione salvatus. Propheta ergo ad transmigrationem loquitur, cum illos increpat qui a statu rectitudinis ad erroris vitia transmigrando ceciderunt. Sequitur: Et loqueris ad eos, et dices: Haec dicit Dominus Deus: si forte audiant, et quiescant.