monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 10, 21
Quod vero ad transmigrationem populi admonendam propheta mittitur, non solum ea transmigratio debet intelligi quae eius populi erat in corpore, sed etiam quae facta fuerat in mente. A Ierusalem quippe ad Babyloniam venerat. Et quid Ierusalem nisi visio pacis, quid Babylonia nisi confusio vocatur? Quisquis vero a rectis operibus in perversis actibus cadit, quoniam a bono studio ad vitia defluit, quasi ab Ierusalem ad Babyloniae civitatem venit. Culmen enim bonae contemplationis deseruit, atque in transmigratione confusionis iacet. Quod illis solet saepe evenire qui cum bona agunt, in his de sua virtute gloriantur. Unde Psalmista ne a visione pacis, id est a bonis actibus captivus ad Babyloniam emigraret, Domino supplicans, dicit: Adiutor meus, non emigrabo . Si enim in se confideret, a iustitiae operibus cadendo migrasset.