monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 10, 20
Vigilanter intuendum est quod voce Domini ad Prophetam dicitur ut prius sermones eius audiat, et postmodum loquatur. Audimus enim verba Dei, si facimus. Et tunc ea proximis recte loquimur, cum prius ipsi fecerimus. Quod bene Marcus evangelista confirmat, cum factum Domini miraculum narrat, dicens: Adducunt ci surdum et mutum, et deprecabantur eum ut imponat illi manum . Cuius ordinem curationis insinuat, subdens: Misit digitos suos in auriculas, expuensque tetigit linguam eius, et suspiciens in coelum ingemuit, et ait illi: Ephphetha, quod est adaperire. Et statim apertae sunt aures eius, et solutum est vinculum linguae eius, et loquebatur recte . Quid est enim quod creator omnium Deus cum surdum et mutum sanare voluisset, in aures illius suos digitos misit, et expuens linguam eius tetigit? Quid per digitos Redemptoris, nisi dona sancti Spiritus designantur? Unde cum in alio loco eiecisset daemonium, dixit: Si in digito Dei eiicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei . Qua de re per evangelistam alium dixisse describitur: Si ego in spiritu Dei eiicio daemones, igitur pervenit in vos regnum Dei . Ex quo utroque loco colligitur quia digitus Dei spiritus vocatur. Digitos ergo in auriculas mittere, est per dona Spiritus sancti mentem surdi ad obediendum aperire. Quid est vero quod exspuens linguam eius tetigit? Saliva nobis est ex ore Redemptoris accepta sapientia in eloquio divino. Saliva quippe ex capite defluit in ore. Ea ergo sapientia quae ipse est dum lingua nostra tangitur, mox ad praedicationis verba formatur. Qui suspiciens in coelum ingemuit; non quod ipse necessarium gemitum haberet, qui dabat quod postulabat, sed nos ad eum gemere qui coelo praesidet docuit, ut et aures nostrae per dona Spiritus sancti aperiri, et lingua per salivam oris, id est per scientiam divinae locutionis solvi debeat ad verba praedicationis. Cui mox Ephphetha, id est adaperire dicitur; et statim apertae sunt aures eius, et solutum est vinculum linguae eius. Qua in re notandum est quia propter clausas aures dictum est Adaperire. Sed cui aures cordis ad obediendum apertae fuerint, ex subsequenti procul dubio etiam linguae eius vinculum solvitur, ut bona quae ipse fecerit etiam facienda aliis loquatur. Ubi et bene additur: Et loquebatur recte. Ille enim recte loquitur qui prius obediendo fecerit quae loquendo admonet esse facienda.