monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 10, 19
Hoc iam superius dictum est. Sed notandum quam aspera domus habetur, cuius asperitas tam crebro replicatur. Increpandus itaque peccator est, et nunquam timendus, quia domus exasperans est. Timeri enim homo debuerat, si ipse auctorem omnium ut homo timuisset. Nam qui rationis sensum ad timorem Dei non habuit, tanto in nullo timendus est, quanto hoc quod esse debuit, non est. Sequitur: Et dixit ad me: Fili hominis, omnes sermones meos quos loquor ad te, assume in corde tuo, et auribus tuis audi; et vade, ingredere ad transmigrationem filiorum populi tui.