monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 30 > sectio 7 > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 10, 18
Adamas et silex utraque dura; sed unum horum pretiosum est, alterum vile. Adamas ad ornamentum sumitur, silex ab itinerantibus calcatur. Et saepe contingit ut hos quos correptionem suam conspicimus nimis humiliter audire, verecundemur eis aliqua dicere. Nonnunquam vero evenit ut eos quos increpationem suam videmus postponere, et despectui habere, trepidemus eis verbum praedicationis inferre. Sed si recte sapimus, et ad eos a quibus nos honorari conspicimus, et ad eos a quibus nos despici videmus, auctoritatem exhortationis vel increpationis sumimus, ut nec illorum humilitatem debeamus erubescere, nec horum superbiam formidare. Dicatur ergo: Dedi faciem tuam ut adamantem, id est, si ab auditoribus honoraris; Dedi faciem tuam ut silicem, si ab auditoribus conculcaris atque despiceris, ut nec per illatum honorem refrenetur lingua ex verecundia, nec per despectum taceat ex infirmitate. Sequitur: Ne timeas eos, neque metuas a facie eorum, quia domus exasperans est.