monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 10, 17
Sicut verecundia laudabilis est in malo, ita reprehensibilis est in bono. Erubescere enim malum sapientiae est; bonum vero erubescere, fatuitatis. Unde scriptum est: Est confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam . Qui enim erubescit poenitendo mala quae fecit, ad vitae libertatem pervenit. Qui vero erubescit bona facere, a statu rectitudinis cadit, atque ad damnationem tendit, sicut per Redemptorem dicitur: Qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in maiestate sua . Et sunt quidam qui bona iam in mente concipiunt, sed necdum malis aperte contradicunt. Hi nimirum quia boni sunt in mente, sed auctoritatem non habent in locutione, apti ad veritatis defensionem non sunt. Ille enim esse veritatis defensor debet, qui quod recte sentit loqui nec metuit, nec erubescit. Unde nunc in magno munere prophetae promittitur: Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus eorum. Quid est autem peccator, nisi vulneratus? et qui praedicator, nisi medicus? Si ergo non erubescit peccator qui iacet in vulnere, cur erubescat medicus qui per medicamenta providet salutem? Saepe vero contingit ut praedicator reverenter audiatur; nonnunquam vero a perversis ita despicitur, ac si eis nihil utilitatis loquatur. Unde recte nunc dicitur: Ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam.