monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 10, 16
Cum domus Israel attrita fronte esse perhibetur, quid aliud sentiendum, quidve cogitandum est, nisi quod frontem cordis in impudentia atterit culpa frequens, ut quo crebrius committitur, eo de illa committentis animus minus verecundetur? Atque ideo ad tantam cordis duritiam quandoque peccator pervenit, ut iam in correptione sensibilis non sit, quia qui usu peccandi induruit nullo modo corripientis verbum, id est manum palpantis, sentit, sicut Iudaeae quoque crebrius delinquenti dicitur: Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere . Vel certe attrita frons est in huius mundi actibus assueta, quia sicut sunt nonnulli qui quietem cunctis mundi praemiis atque honoribus praeponunt, ita nonnulli ut in hoc mundo aliquid esse videantur terrenis laboribus insudant, insistunt causis, permiscentur iurgiis. Et quamvis se corpore deficere inter labores sentiant, amore tamen terrenarum rerum devicti, delectabiliter fatigantur. Quibus per prophetam dicitur: Ephraim vitula docta diligere trituram . Vitula etenim in tritura areae assueta, etiam si relaxatur a labore, sponte redit. Sic quibusdam pravis mentibus nihil est laboriosius quam si eis praecipitur ut in huius mundi actibus non laborent. Nam saepe quidam repulsi ab actione terrena deprecantur ut redeant, rogant ut premantur, grave se incurrisse periculum quietem putant. Attrita ergo fronte sunt, qui non solum labores non fugiunt, sed neque importuni videri in laboribus qui sibi negantur erubescunt. Sequitur: Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus eorum.