monumenta.ch > Hieronymus > csg75.316 > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 10, 15
In ipso iussionis exordio quo propheta ad praedicandum mittitur, aperte et vocatio gentium et Israelitarum repulsio designatur. Nam cum dicitur: Non ad populos multos profundi sermonis et ignotae linguae mitteris quorum non possis audire sermones, atque statim subditur: Et si ad illos mittereris, ipsi audirent te, aperte declaratur obedientia gentium, quae quandoque praedicatorum voces essent sine tarditate secuturae. Et cum subditur: Domus autem Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me, Iudaeae duritia designatur, quae verba praedicantium et cognovit, et sequi noluit. Ignota autem lingua gentium ad obediendum moram non fecit, quamvis extranea ab eloquio legis fuit. Bene autem dicitur: Nolunt audire te, quia nolunt audire me, secundum hoc quod scriptum est: Qui vos spernit, me spernit . Causa quoque cur non audiant subinfertur, cum dicitur: Omnis quippe domus Israel attrita fronte est, et duro corde.