monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 10, 14
In eo quod Dominus prophetae dicit, Loqueris verba mea ad eos, quid aliud quam eius ori frenum moderaminis imponit, ne quae prius intus non audierit, foris dicere praesumat? Nam prophetae falsi sua et non Dei verba loquebantur, de quibus scriptum est: Nolite audire verba prophetarum, qui prophetant vobis, et decipiunt vos; visionem cordis sui loquuntur, non de ore Domini . Et rursum: Non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant . Qua ex re quoque colligendum est quia et quisquis expositor in explanatione sacri eloquii, ut fortasse auditoribus placeat, aliquid mentiendo componit, sua et non Domini verba loquitur, si tamen placendi vel seducendi studio mentiatur. Nam si in verbis dominicis virtutem requirens, ipse aliter quam is per quem prolata sunt senserit, etiamsi sub intellectu alio aedificationem charitatis requirat, Domini sunt verba quae narrat, quia ad hoc solum Deus per totam nobis sacram Scripturam loquitur, ut nos ad suum et proximi amorem trahat. Sequitur: Non enim ad populum profundi sermonis et ignotae linguae tu mitteris, ad domum Israel; neque ad populos multos profundi sermonis et ignotae linguae quorum non possis audire sermones. Et si ad illos mittereris, ipsi audirent te. Domus autem Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me.