monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.q.1a.49 > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 10, 13
Liber qui viscera replevit dulcis in ore sicut mel factus est, quia ipsi de omnipotenti Domino sciunt suaviter loqui, qui hunc didicerint in cordis sui visceribus veraciter amare. In eius quippe ore Scriptura sacra dulcis est, cuius vitae viscera mandatis illius replentur, quia ei suavis est ad loquendum, cui interius impressa ad vivendum fuerit. Nam sermo dulcedinem non habet, quem vita reproba intra conscientiam remordet. Unde necesse est ut qui verbum Dei loquitur prius studeat qualiter vivat, ut pos ex vita colligat quae et qualiter dicat. Ad praedicandum namque plus conscientia sancti amoris aedificat, quam exercitaio sermonis, quia amando coelestia intra semetipsum praedicator legit quomodo persuadeat ut despici debeant terrena. Qui enim vitam suam interius pensat, et exemplo suo foris admonendo alios aedificat, quasi in corde linguae calamum tingit, in eo quod manu verbi proximis exterius scribit. Unde admirabilis praedicator cum multa discipulis exhortando dixit, quia nullam intra semetipsum de conscientia contrarietatem pertulit, securus adiunxit: Si qua virtus, si qua laus disciplinae, haec cogitate; quae et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, haec agite, et Deus pacis erit vobiscum . Sequitur: Et dixit ad me: Fili hominis, vade ad domum Israel, et loqueris verba mea ad eos.