monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 10, 11
Tunc ergo in nostris mentibus nova fiunt, cum a nobis vetusti hominis vitia transeunt; et tunc vitia vetusti hominis transeunt, quando sacriverbi praeceptum venter comedit, et viscera medullitus replentur. Saepe enim quosdam vidimus tota se mente ad sanctae lectionis studium contulisse, atque, inter verba dominica recognoscentes in quantis deliquerint, semetipsos in lacrymis mactare, moerore continuo affici, in nullis huius mundi prosperitatibus delectari, ita ut eis vita praesens oneri et lux ipsa fastidio fieret; vix ad colloquendum communia admittere, atque a rigore disciplinae animum difficile relaxare, pro amore conditoris, luctu solummodo et silentio gaudere. Horum venter sacrum volumen comedit, et viscera repleta sunt, quia praecepta vitae quae sensus capere potuit memoria non amisit, sed haec collectus in Deo animus lugendo semper et recolendo servavit.